Читаем без скачивания Иларий, епископ Пиктавийский - Иван Попов
Шрифт:
Интервал:
Закладка:
173
Unus est enim Deus Pater, ex quo omnia; et unus Unigenitus Dominus noster Jesus Christus…; et unus Spiritus, donum in omnibus… una potestas ex qua omnia, una progenies per quam omnia, perfectae spei munus unum (ib., II, 1).
174
Hunc (Christum) Moysi legem dedisse, hunc in prophetis fuisse, et per eos ingentia i Eia corporationis et passionis suae sacramenta cecinisse (In. Ps. 63, 10). Verum haec qui in nobis Deus super occasum adscendens per virtutem resurrectionis operatus est, idem omnia ad hujus spei nostrae praeparationem adumbrata gessit in lege: ut non alius prophetarum, alius Evangeliorum Deus possit intelligi (In Ps. 67, 9).
175
Ut quia infirmitas nostra neque Patris neque Filii capax esset, fidem nostram de Dei incarnatione difficilem, sancti Spiritus donum quodam intercessionis suae foedere luminaret (De Tr, II, 33).
176
Humani enim generis causa Dei filius natus ex virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante; et sua Dei videlicet inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit (De Tr. II, 24). Spiritus sanctus de super veniens... [quia ubi vult, Spiritus spirat (Joan. III, 8)] naturae se humanae carnis immiscuit; et id, quod alienum a se erat, visua ac potestate, praesumpsit: atque ut ne quid per imbecillitatem humani corporis dissideret, virtus Altissimi virginem obumbravit, infirmitatem ejus veluti per umbram circumfusa confirmans, ut ad sementivam ineuntis Spiritus efficatiam substantiam corporalem divinae virtutis inumbratio temperaret (ib., II, 26). Et caro non aliunde originem sumpserat, quam ex verbo; et Verbum caro factum, cum caro esset, non tamen non erat et Verbum (ib., X, 16; cp. 17—18). Postea, quam Dei spiritum, Dei virtutem, Dei Sapientiam, Dei Filium, et unigenitum Deum ad remissionem peccati condemnationemque peccati legis, hominem natum esse cognoverit (In Ps. 61, 2; cp. Ps. 138, 15).
177
In Spiritu autem Dei patrem Deum significari, ita existimo inteiligi opertere, quod Spiritum Domini super se esse Dominus Jesus Christus professus sit, propter quod eum ungat, et mittat ad evangelizandum. Paternae enim naturae virtus in eo manifestatur; naturae suae communionem in Filio etiam in carne nato per sacramentum spiritalis hujus unctionis ostendens (Matth. 111, 17), cum post consummati baptismi nativitatem tum naec quoque proprietatis significatio audita est, voce testante de coelo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ps. II, 7). Non enim vel ipse super se esse, vel sibi dc coelis adesse, vel ipsum se cognominasse sibi filium intelligendus est... Et Patrem quidem in Dei spiritu ita significari repertum est (De Tr. VIII, 25). Jesus ergo ungitur ad sacramentum carnis regeneratae. Et quemadmodum spiritu Dei et virtute unctus sit, non ambiguum est, tum cum adscendente eo de Jordane vox Dei patris audita est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ps. II, 7): ut per hoc testimonium sanctificatae in eo carnis, unctio spiritalis virtutis cognosceretur (De Tr. XI, 18). Nam qui natus ex Virgine homo est, erat et tum filius Dei; sed qui filius hominis est, idem erat et Dei filius. Natus autem rursum ex baptismo, et tum Dei filius: ut et in idipsum et in aliud nasceretur. Scriptum est autem cum adscendisset ex aqua: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Sed secundum generationem hominis renascentis, tum quoque ipse Deo renascebatur in Filium perfectum, ut hominis filio ita et Dei filio in baptismate comparato (In Ps. 2, 29).
178
Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemones, utique appropiavit in vobis regnum. Dei: se scilicet, id est, naturae suae potestate daemones ejicere demonstrans, qui non, nisi Dei Spiritu ejici possint (De Tr. VIII, 25).
179
Sed maxime cum comperissem synodos in Ancyra atque Arimino congregandas, et a singulis provinciis Gallicanisbinos vel singulos eo esse venturos; ea quae inter nos atque Orientales episcopos mutuis suspicionibus detinentur, per me qui in Orientis partibus continebar, exponenda vobis, licet jam scientibus, atque edenda existimavi: ut cum hanc prorumpentem a Sirmio haeresim et vos condemnassetis, et illi cum anathemate judicassent, sciretis tamen in cujus fidei professione id ipsum, quod vos gesseratis, etiam abOrientalibus episcopis esset effectum; et vos, quos maxime veilem futuris synodis probabiles elucere, non paterer uno atque eodem apostolicae fidei sensu catholica sentientes, aliqua saltem a catholicae fidei sinceritate, ignorata verborum opinione, differre (De Synod., 8).
180
Oro autem vos per Domini misericordiam, ut quia mihi ad vos de divinis, ut voluistis, rebus et de fidei nostrae intemerata conscientia erit per has litteras sermo, ne quisquam de me ante sermonis consummationem per litterarum exordia existimet judicandum. Iniquum est enim, non comperata usque ad finem ratione dictorum, praejudicatam sententiam ex initiis quorum causa adhuc ignoretur afferre: cum non de inchoatis ad cognoscendum, sed de absolutis ad cognitionem sit judicandum. Est enim mihi non de vobis, ut Dominus sensui meo conscius est, sed de quibus dam nimium apud se cautis et prudentibus metus, non intelligentibus per beatum Apostolum sibi, ne supersaperent, praeceptum (Rom. XII, 3): quos vereor nolle omnia ea, quorum absolutio a me in consummatione erit praestanda, cognoscere, dum verum intelligi ex iis quae absolventur evitant. Sed quisque haec legenda et cognoscenda susceperit; modum sibi atque mihi patientiae fidelis indulgeat, et usque ad absolutionem universa parcenseat. Forte enim omnis hic fidei meae sermo praestabit, ut neque furtivi haeretici quod volunt fallant, et perfecti catholici quod desiderant consequantur (De Synod., 6). Memini enim me in exordio sermonis patientiam et aequanimitatem legentium atque audientium usque ad absolutionem omnium dictorum meorum poposcisse; ne temerarius quisquatn in me judex ante cognitionem perfecti sermonis exsisteret (ib., 32). Изложив собственное исповедание, Иларий прибавляет: «Et quamquam jam non verear de me judicari secundum expositionem totius fidei; tamen patimini, ut velim de me adhuc, nisi absolutis omnibus, judicari» (ib., 66).
181
Tamen etiam in eo ferventis spiritus ardorem probatis, quod nonnulli ex vobis, quorum ad me potuerunt scripta deferri, quae exinde Orientales in fidei professionibus gerant et gesserunt, significari vobis humilitatis meae litteris desiderastis: etiam hoc mihi onus imperitissimo atque indoctissimo omnium ex affectu charitatis addentes, ut quid ipse super omnibus dietis eorum sentiam iudicem (De Synod., 5. Срав. начало приведенного далее в п. 6). Quamquam enim responderi litteris vestris necessarium fuerit (ib., 8. Срав. начало п. 7).
182
Cum difficillimum sit sensum ipsum propriae meae fidei, secundum intelligentiae interioris affectum loquendo proferre, nedum modo facile sit intelligentiam eorum quae abaliis dicuntur exponere (ib., 5).
183
Obsequor igitur Charitatis Vestrae impatientissimae voluntati: et omnes fides, quae post sanctam synodum Nicaenam diversis temporibus et locis editae sunt cum sententiarum omnium atque etiam verborum additis per me expositionibus destinavi. In quibus si quid vitiose inesse intelligitur, nemo mihi vitium potest assignare dictorum: internuntius enim, ut voluistis, sum ipse, non conditor… Ego tamen, guae gesta sunt, fideliter transmisi: vos an catholica, an haeretica sint, fidei vestrae… Ad intelligentiae eorum (fidei definitionum) sensum, expositionis nostrae sermonem coaptavimus, famulantes potius eorum dictis, quam dictorum alienorum auctores existimandi (ib., 7, 27).
184
В этих словах Иларий определяет эссенцию так, чтобы она могла обозначать и самобытность Отца и бытие Сына, происходящего от Отца.
185
Яснее essentia и substantia различаются в послании Урзакия и Валента 349 г. к Афанасию и епископам, приводимом Иларием во втором фрагменте «Орет. Hist.»: «Essentia enim ex eo, quod semper est, nuncupatur: quae quia extrinsecus opis ad continendam de numquam eguerit, et substantia dicitur; quod intra se id, quod semper est, et in aeternitatis suae virtutem subsistat (Ex opere Historico, fr. II, 32).
186
Essentia est res quae est, vel ex quibus est, et quae in eo quod maneat subsistit. Dici autem essentia, et natura, et genus, et substantia uniuscujusque rei poterit. Proprie autem essentia idcirco est dicta, quia semper est. Quae idcirco etiam substantia est, quia res quae est, necesse est subsistat in sese; quidquid autem subsistit, sine dubio in genere vel natura vel substantia maneat. Cum ergo essentiam dicimus significare naturam vel genus ve! substantiam intelligimus ejus rei quae in his omnibus semper esse subsistat (De Synod., 12).
187
Neque alia quam de innascibili Patris et aeterna substantia unigenita Filii generatur essentia (De Synod., 35). Quia auctori suo indifferens ex impassibilis essentiae nata substantia est (De Synod., 49. Cp. ib., 16, 18, 19, 27, 33, 36, 40, 41, 42, 57, 58, 64).
188
Не ясно, почему именно Иларий считал при упоминании о Духе более приличным говорить о единстве Лица по согласию, а не по природе, так как из приведенных ранее доказательств несомненно, что Иларий приписывал Духу Божественную природу.
189
Quid hic adoptio, quid indulgentia nominis loci invenit, ne ex natura Dei filius sit; cum Dei filius ex naturae paternae, operibus credendus sit? Non exaequatur aut similis est Deo creatura, neque ei naturae alienae potestas comparatur: sola ei nativitas filii non impie per similitudinem creditur aequalis. Nam quidquid extra eum est, cum contumelia ei honoratae virtutis aequalitur. Поэтому для Илария проявление Божественной силы в чудесах, совершаемых Христом, служит доказательством равенства Его с Отцом по природе (De Tr. VII, 26).
190
Dum et indemutabilem Patris naturam in creatione significat, et legitimam ac propriam ex Deo patre genitae naturae suae ostendit esse substantiam (De Synod., 18).
191
Imago sola (hoc est solitaria) non est, ex similitudo non sidi est. Deo autem simile aliquid esse, nisi quod ex se erit, non potest. Non enim aliunde est quod in omnibus simile est: neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit. Ne similia permutes, neque sibi ex veritate indiscreta disjungas: quia qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), invicem esse sui similes, in eo quod «similitudinem nostram» dicat, ostendit (De Tr. III, 23). Dum ita imago est, ut non differat genere, sed significet auctorem (ib., VIII, 37).
192
Quae (vita) cum qualis habetur, talis et data est, etsi nativitatem ejus intelligatur significare cui data est; non tamen diversitatem generis affert, cum talis data est, qualis et habetur (De Tr. VIII, 43).
193
Sed nos edocti divinitus neque duos deos praedicare neque solum, hanc evangelici as prophetici praeconii rationem in confessione Dei patris et Dei filii afferemus, ut unum in fide nostra sint uterque, non unus: neque eumdem utrumque, neque inter verum ac falsum aliud confitentes; quia Deo ex Deo nato, neque eumdem nativitas permittit esse, neque aliud (De Tr. I, 17).
194
Et licet non sine aliquo aurium scandalo et piae sollicitudinis offensione restiterint: tamen adeo restiterunt, ut ipsos illos, qui tunc apud Sirmium in sententiam Potamii atque Osii, ita et ipsi sentientes confirmantesque, concesserant, ad professionem ignorantiae errorisque compellerent (De Synod., 3).
195
У Епифания оглашенному Иларием документу предшествуют пять других и за ним следуют еще два (De Haeres. LXXIII, 11), в последнем из них анафематствуется ταυτούσιος и όμοούσιος.
196
Часто Иларию приписывают слишком мрачный взгляд на состояние православной веры на Востоке на основании следующих слов: «Nam tantum Ecclesiarum Orientalium periculum est, ut rarum sit hujus fidei (quae qualis sit, vos judicate) aut sacerdotes aut populum inveniri… Non peregrina loquor, neque ignorata scribo: audivi ac vidi vitia praesentium; non laicorum, sed episcoporum, Nam absque episcopo Eieusio et paucis cum eo, ex majori parte Asianae decem provinciae, intra quas consisto, vere Deum nesciunt» (De Synod. 63). Но к этим словам сам Иларий добавляет ограничение: «repetam enim, quia secundum numerum Ecclesiarum Orientalium, episcoporum paucorum fides ista est» (ib., 66).
197
Multi ex nobis, Fratres charissimi, ita unam substantiam Patris et Filii praedicant, ut videri possint non magis id pie quam impie praedicare (De Synod., 67).
198
Religiose unam substantiam praedicamus, dummodo unam substantiam proprietatis similitudinem intelligamus, ut guod unum sunt, non singularem significet, sed aequales. Aequalitatem dico, id est, indifferentiam similitudinis, ut similitudo habeatur aequalitas; aequalitas vero unum idcirco dicatur esse, quia par sit; unum autem, in quo par significatur, non ad unicum vendicetur (De Synod., 67).
199
Et quo tandem in tantis haereticorum furoribus recidemus, si dum non utrumque recipimus, neutrum retinemus? Non enim videri potest impie dici, ut quia neutrum scriptum reperiatur, aut neutrum confitendum sit, aut utrumque (De Synod., 87).
200
Тот же аргумент приводит против ариан Афанасий в «De Synodis», р. 882. То же говорит Сократ (Hist. II, 40). По свидетельству Феодорита, Моисей отказался принять посвящение от Лукия, арианского епископа Александрии (Hist. IV, 23). Innocentius говорит то же (Epist. ad Macedones, с. 3). Тем не менее Никейский Собор принял в сущем сане новацианских епископов, позднее так же принимались арианские епископы. Это порицал Люцифер и защищал Hieronym (Contr. I.ucif. August. Ер. 185, 47).