Читаем без скачивания Иностранные известия о восстании Степана Разина - А. Маньков
Шрифт:
Интервал:
Закладка:
6. Nihilo seguior Patre fuit Johannes cognomento Basilides, neque ullam augendi imperii occasionem praetermisit, sed qvia animo a lenitate alieniori[53] erat, et hanc unarn firmando dominatui ido-neam viam putabat, inter tyrannos numeratus est. Neque de eo ambigitur hactenus, quod saepe multumque ab officio boni Principis recesserit, nee pauca praeter jus fasque admiserit, illud tamen, nee temere, affirmandum est, pleraque de eo magis odio, quam conscientia factorum prodita fuisse, nee modo multas et longinqvas expeditiones suseepisse, sed etiam plurimas victorias reportantem, Casanenses ac Astrachanenses in sua verba adegisse, hisque rebus et magnitudini suae dnimum, et fortunae potentiam aeqvavisse.
c. Jacob. Aug. Thuanus ad A. 1584 ita de Paulo Oderbornio judicat, ut nullo negotio intelligatur, eum exaggerasse Basilidis facta, ut significantius tyrannum repraesentaret. Eandem in suspicionem vocat Alexandrum Gvagninum, atque ex Thuano repetit descriptio Moscoviae Elzeviriana p. 114, ac in seqventibus usque eo ipsius res actaque aestimat, ut ab ipso regibus, qui imperia am-pliora efficere student, petendum esse exemplum censeat, p. 150. conf. p. 180. Est vero mini codex manuscriptus, haud dubie non visus Thuano, sed qui paria cum Oderbornio tradit, eumque sequitur Horsey Anglus ab Elisabetha ad Johannem Basilidem missus, cum quo conjungi potest Belga L. van der Bos, qui in describenda ejus saevitia conveniunt, nee abludit Olearius, ne Guagnino ap-pareret dissimilis. Ut tanto minus mirandum sit, cur his subscripserit Erasmus Francisci in Theatro actorum lugubrium, XVI. Et tamen nil veretur Thuanus idem, quod antea scripserat, repetita vice alibi mandare literis, et quod ad hoc institutum, ac refellendam vulgi opinionem spectat, talia de eo referre, quae et magnum et fortem animum demonstrant, ad A. 1606. Omnino autem Thuanus, qui cum doctrinae studio, turn reipublicae tractandae usu summam est consecutus laudem, ignorare non potuit, multos in Basilidem scripsisse asperius, sive errore deceptos, sive odio impulses, sive quod nescirent, plura exigi ad noscendum tyrannum, quam aliquot tyrannica facta.
7. Verumenimvero rebus humanis erepto Johanne Basilide, magna conversio facta est, nee fortuna Theodori neque autoritas viguit, turn vero orbitas, ut fieri alias solet, spreta est. Eo A. MDLXXXXVIII sine liberis mortuo, pro Basilidis filio qui-dam se gessit Gregorius Strepius, et Demetrium Theodori juniorem fratrem, qui jam ante per insidias Borisii perierat, lineamentorum similitudine mentitus, pessimam hanc ad regnum viam affectavit. Sed non impune tulit audaciam Strepius, nee modo imperium, sed etiam vitam amisit: postque haec cadaver saevitiae subjectum est, et ducto per genitalia funeraptum, ac omnibus modis foedatum. Horret imagine crudelis exempli anumus, eo magis, quod sint, qui existiment, Strepium, de quo dixi, verum fuisse Demetrium, et vita functo Theodore, Basilidis filio, sorte nascendi Moschis impe-rare debuisse, nunc vero contra jus fasque deturbatum, et per dedecus atque ignominiam occisum fuisse. Qvanquam autem id multi, tamen non sine dubitatione tradunt, alios autem vel solus Petrus Patersonus[54] (d) Upsalensis adduxit, ut credant, Strepium fuisse impostorern, et simulasse se pro Demetrio, atque adeo meruisse, ut digni-tate quae ad ejus familiam non pertinebat, excideret, ac perduellio-nis infamia notaretur.
d. Hujus viri relatio visa et lecta est Thuano, qui ejus meminit ad A. 1606. Post Thuanum Piasecius hanc operam navavit, non tamen certiora proferre potuit, ac Thuanus, qui praedictam relationem commemoravit potius, quam assensu suo excepit. Piasecins de ori-gine Demetrii, verane, an commentita sit, parum constare scribit, ad A. 1604, cum tamen ille et explorare liaec melius et exequi rectissime potuisset, si certi aliquid invenire, et posteritati tradere potuisset. Sed id quoque in ambiguo reliquit Michael Gasp. Ltmdorpius contin. Sleidanlib. 3. ad A. 1606. Ego quantum perspicere posse mihi videor, existimo saltern, non satis recte ac sincere Russos in hac causa officio suo functos esse. Nimis vero simplex credulusque fuit scriptor anonymus belli Polono-Moschici, qui quod vulgo de impostore Demetrio proditum est, ita refert, ut eum ne dubitasse: quidem appareat.
8. Per id tempus res Moschorum afflictissimae erant: nam et veterum malorum recordatio dolorem renovabat, et praesentibus remedium adferri non poterat. Vix credibile dictu est, tarn tetra facinora ac fraudes admisisse Borisium, et magnorum Ducum longo tempore fundatam domum evertisse, sublatoque Theodore, cujus opinio maleficii de ipso est, ac oppresso, dubium ejus, an Basilii Suiskii scelere, Demetrio, tot et tantis motibus alimentum dedisse. Postea enim quam caedes Demetrii, quae hortatu Suiskii patrata est, vacuum locum fecerat, Suiskius excitatus est ad spem capessendi Moschorum imperii, quod retinuit usque ad MDCX annum. Cumque hunc proceres loco dimovissent Vladislaum Sigismundi filium ё Ро-lonia acciverunt, cui vix sacramento adacti erant, quum aparebat, infidam hanc pacem ac lubricum obsequium fuisse, et neque naturam, nee consuetudinem, quae natura potentior creditur, Moschos regi-mini ac moribus Polonicis assuefacere potuisse (e): sive enim Vladislai, quern elegerant, absentia ipsis suspecta erat, sive dominatum, qui animis occurrebat, verebantur, certe peregrinum imperium fastidiebant, et injuria se affectos querebantur. Quo circa tandem a Vladislao defecerunt et inclinatis in Michaelem Federowitzium animis, hunc optarunt pariter et anno MDCXII communibus suffragiis successorem nominarunt virum materno genere a Basilide oriundum, et qui tune plurimum poterat, ac merebatur, ut servato suae gentis diceretur. Nam et praesenti animo accessit ad rempublicam, et autoritate atque consilio XXVIII annis tenuit, ct multid laboribus defensam, factionibusque sopitis (f) instauratam filio Alexio Michalowitzio reliquit.
e. Format situs ingenia, et facil, ut contrariis stucliis ducantur. gentes, nee quidquam tarn sit carum his, quod illis non miserum aH que acerbum videatur. Id si perspicere libet, uti possumus opera Reinholdi Heidensteinii, qui lib. 3 hist. rer. Polon. p. 123. ita describit Moschos, ut quam facillime intelligatur, eorum ingenia et mores plurimum abhorrere a Polonicis, et plurima utrisqu adversa esse, quae novissime apud animum suum proposuit Andreas Olsowskius, cum tractaret controversiam de censura candidatorum sceptri Polonici, vir inter populares suos apprime eruditus, et rerum civilium scientissimus, ac dicto libello non mediocrem laudeni, inio palmam inter omnes qui in istius argumenti curam incubueruut, adeptus, conf. auctor Lineamentor. Sarmalicor, § 23. Quod cum sapientes aestimant, paerie diffidunt foederi, quod proxime inter Moschos Polonosque coaluit, praesertim si juvat reminisci superiorum actorum, quanquam quae ratio ejus ineundi, eadem et conservandi existimatur, hoc magis, quod Michalowitzius non est dominandi nunc cupidus, et ejus atque Polonorum versus Turciam est aequalis metus, nisi tamen sublato Turcarum metu, contingat, Podoliam esse novae materiam litis, quod sane quin fieri possit, non negave-rim, nee mirabor, si fieret, quandoquidem purpurati, quos Bojaros dicimus, Tzaris sui, qui hodie rerum potitur, ingenio et indulgentia facile abuti ad quaestum possuht; nam is, quod fateri non erubesco, sacris.quam negotiis civilihus intentior,consilia, quae Bojari conducere arbitrantur, non aliena ducit a digriitate sua, nee impedit facile. Sed haec alio pertinent: ego enim non futura sed transacta expendere destinavi.
f. Jam eo loco respublica Moschorum erat, ut brevi occideret, nisi opem tulisset Fedrowitzius, qui bellorum civiliurn incendia restinxit, et cujusdam, qui altera vice se pro Demelrio gerebat, revera autem et citra omnem dubitationem impostor erat, ac novas turbas concitabat, recens conflatam potentiam oppressit, Paulus Piasecius ad A. 1612. Postea se munivit contra externam vim, et quamvis eum saepe fortuna contra Polonos destitueret, tamen ratio salutare hoc consilium subministravit, ut anno 1634 pacem cum Polonis faceret, et Vladislaus omni per superiorem electionem quaesito juri reninciaret, tituloque Magni Ducis Moscoviae abstineret, idem ad (d). A. scriptor belli Moscho-Polon. p. 41.
9. Cum his et talibus casibus defuncti essent Moschi, ac ex omnium sententia res confecta videretur, successio Alexii Michalowitzii anno MDGXLV magnum apud omnes pondus habuit, creditumque est, eum et fortunae amplissimae capacem, et fortissimis imperato-ribus aequalem fore. Jamque nil ad summi fastigii gloriam deerat, quum ab suis solicitatus ad capessendum bellum, fecit, ut magnus ex eo toti Moscoviae timor impenderet. Primo Polonos, nee inultus, lacessobat, turn impetum in Suedos effundebat, sed postea magno suo malo expertus est, quam cum strenuo ac ad pugnandum obstinate populo res fuisset. Verumenimvero cum tandem hostes aequa satisfactione placavisset, domi periculum adiit, nee unquam major calamitas fuit, quam cum auctore Stephano Razino turbae motusque existerent (g): nam iis non modo Moscovia metu perculsa, sed etiam tota Europa expectatione futuri eventus aliquandiu suspensa fuit.
g. Non hie morabitur ordinem nostrum tumultus, qui anno 1648 ortus et exitio aulicorum Plesseow et Tychonowitz, terminatus est. Mirum tamen videri potest, quid sit, quod cum gens istaj praeter ingenitam erga Tzares suos venerationem, servituti assuetaj sit, tarn subito ad seditionem concitandam impelli possit, nisi cogniturn esset, ingenia ejus populi esse mutabilia, et quanquam fraenol dominatus retinentur, tamen cum nimis injuriis affecta, ad desperationem adiguntur, in desperatione fieri saeviora, quod scite tradil et profundi ingenii argumento persequitur Gabriel Zinanus in. Heracleide, carmine Italico erudito et pertinente ad civilem usum.
10. Proximum est, ut a quibus initiis omnia profecta sint, expo-nam, et qua ex causa et quibus viribus tantam rebellium multitu-dinem coegerit Ratzinus, tradam. Accepi gente Cosacum (h) fuisse, Moschis neque odio, nee injuria cognitum, sed fidum factorumqut, conscientia innocentem, quoad DoJgoruka imperium militare mitil gabat. Simulatque autem hie severius statuebat in Cosacos, et missionem petentes contra voluntatem retinere studebat, invito eo evaserunt: quod cum indigne ferret Dolgoruka, magno numero milites misit, qui dilapsosrevocarent; ipse exempli causa de praefecto, qui Ratzini frater erat, supplicium sumit. Id vero crudelitatem interpretatus est Ratzinus atque ab eo tempore mutavit animum et pristinam fidem, nilque prius in votis habuit, quam ut ulciscendo demeret sibi ignominiam, et Jonge plurimos impelleret ad cogitatij sceleris societatem.
h. Cosaci unde nomen habeant, scrutari supervacuum est, quia P. Piasecius, cujus studium in hac parte aspernari non possumus, exposuit, ac me fere in earn sententiam adduxit, ut credam, ilk capram denotari, forsan quod mobilitate sua et scandendi nisu haec animalia imitentur, Chron. p. 45. Reinholdus Heidenstein existimat, hoc vocabulo significari latronem, et ab origine Persica, sive Tur-cica repetit, rer Polon. hist. lib. XI. Ego satis habeo annotasse, a me intelligi Cosacos circa Tanaim habitantes, qui nostra loquendi consuetudine Donici appellantur, a fluvio, prope quern colunt, nomen sortiti. Genus hominum est instabile, et natura sua quietis. impatiens, ac praedandi cupidum; Magno Russorum imperatori non coacti, sed sponte parent, multis insuper immunitatibus donati, praefectum habent, quern ipsi eligunt, mutati nuper, quum duce Ratzino rebellandi facultas data esset, postea vero, quam iste victi est, ad obsequium revocati. Quod de Cosacis, qui in ditione regni PC lonici hactenus fuerunt, perinde optamus, ut pristina civium officia et constantem parendi voluntatem erga Polonos rursus declarent, et misso Turcarum clientelari dominatu in amicitiam redeant atquc imperium Polonicae gentis. Nam quod Piasecius tradit, Cosacos, qua-tenus sub jure et jurisdiction Polonorum consideratos, proprio et separate reipublicae statu non contineri, res per se ipsa loquitur, id hodieque ad Donicos, et Moschorum imperio obnoxios revera pertinere, et quod adeo de his cognitum est, perinde optandum esse de iis, qui hactenus in regni Polonici ditione fuerunt. Postquam enii auspicio regis Stephani ad belli artes eruditi, stipendia merer coeperunt, jus sane et honor et dignitas Polonorum postulant, ut ipsos a se atque a republica abalienatos, et A. 1648 ad seditionem concitatos ad officium reducant, et a motu inde Chmielnicii turbatas res corrigant, eo magis, quod intelligant, nil Turcis neque esse jucun-dius; neque carius, quam ut clientelare ejus gentis imperium, quod auctore Doroszenko consequutos se ajunt, retineant, et Polonis de Provincia, quae ipsis Ukraina dicitur, decedere compulsis, potentia sedem non Polonis magis, quam Moschis et toti orbi Christiano formidabilem ibi constituant. Sed vero de Cosacicis turbis, inquantum Poloniam attinent, vid. Joachim. Pastorius in bello Scytho-Cosac, item commentarius rerum per tempus rebellionis Russicae gesta-rum anno 1653 Regiomonti editus; Adolph. Brachelius hist, lib. 7 ad A. 1648; novissime scriptor Cosacicae rebellion. Germanice evulgatus. Donicorum, qui non modo aequo et pari jure cum Moschis vivunt, sed etiam multis, ut dixi, privilegiis aucti sunt, motus anno 1665 occasionem, anno autem 1667 initium habuit, de quo proxime aliquid Germanice emissum est, et scio de eo commemoratum esse in Theatre atque Diario Europeo.
11. Nee fallebat ea expectatio Ratzinum, virum obscuro quidem loco natum, sed calliditate egregium, et ad quodvis facinus audacem, praeterea crudelem, et vel solo adspectu trucem, corpore item firmo, ac armorum usu atque aetate robustum valentemque (1), ut Cosaci dignum judicarent cui praefecturam belli committerent, rati hunc ejus causae, quae jus atque libertalem suam complecteretur, et ad privatum Ratzini quoque luctum peftineret, obstinatum vindicem futurum. Non recusabat iste, et consilio pariter ad vindictam et spem dominatus utebatur: per idem tempus enim, quo summam ostendebat voluntatem ulciscendi Dolgorukam, hoc miserum quoque ac acerbum usu veniebat Moschis, quod Cosaci, privilegio de reti-nendis transfugis obtentui sumpto, omnibus facinorosis perditisque hominibus, de quorum infamia judicium apud Russos institutum fuerat, ad se veniendi et impune naanendi potestatem facerent. Quibus rebus tantus flagitiosorum hominum concursus est factus, ut non sponte ad Ratzinum profecti, sed spe impunitatis ad eum accersiti viderentur, et quanto quisque esset improbior, tanto prom-tius se adjungeret ad seditiosum Ducem.
i. Robustum id genus esse hominum multa confirmant, et facit apertissimum'hoc Ratzini exemplum, quanquam iis non concedunt Valachi, ut documento est Johannes Podkova, vir obscurus ortu, sed iis viribus atque corporis firmitate praeditus, ut ferreas equorum soleas fregisse tradat Reinh. Heidenstein rer. Pol. lib. 2, p. 119. Id Turcis indicium est generosae stirpis, venitque hie in mentem recor-dari Friderici III. septemviri Saxonici, qui cum Palaestinam obiisset, ex ejus manuum soliditate judicavit Sultanus, illustri genere natum fuisse, apud El. Reusner, in stemmate Witikindi, p. 43. Est quoque id saepe signum virorum fortium et plenorum animi, ut de Philippe Magnanimo Hassiae Comite provincial! Perspectum habeo: de cujus robore et firmitate laterum, quam in Haynensi Coenobio declaravit, traditur in chron. Hassico. Apud barbaros nota est audaciae atque crudelitatis, quae in Ratzino cum impietate conjuncta fuit, ut partim saevitia in religiosos, partim violatione templorum, partim contemptu sacrorum testatum fecit, religionem vel Mahumetanam, vel nullam professus.
12. Dum haec fiebant, et sine jure, sine legibus, sine judiciis, ac sine fide apud Cosacos omnia agebantur, nondum conquievit Ratzinus, homo sive natura, sive more suae gentis ferox, et animos jam turn licentia deteriores factos multo vehementius commovit, cum injuriam supremo Moschorum sacerdoti illatam exaggeraret, non quod sentiret recte de sacris, et pietatis exemplum daret, sed quo speciosum destinatis titulum praeferret, et in vindicanda republica, quasi jam afflicta et paene oppressa, omne suum studium positum esse ostenderet. Sub id tempus erat summo inter sacerdotes loco Nikon (k) autoritate et prudentia, quantam Moschorum ingenia capiunt, egregius, atque ad omnia quae agenda erant, animo et con-silio p^ratus, ac magno Duci ita cams, ut nemo facile existimaret, eum in discrimen dignitatis venturum esse: sed quum in id tempus incidisset, quo contra criminationes cauto esse non licebat, nomen ejus de flagitiis quibnsdam delatum est, atque his rebus factum ut mox de dignitatis fortunarumque amissione periclitaretur, et tandem loco moveretur. Illud vero Ratzino dominatum molienti commodum evenit, quod ea judicii severitate magnus dux animos plebis a se avertisset, et minime fidelis consilii auctores secutus fuisset. Nam qui rem eo perduxerant, ut commutaretur fortuna Patriarchae, omnes inimici ejus fuerant, et nil prius in votis ha-buerant, quam ut dignitate sua privaretur, cum prorsus ferre non possent, ut ejus apud imperatorem praecipua ac summa autoritas esset. Propterea ne quid iniquefecisse viderentur, omnem rem exposuerunt Antiocheno et Alexandrine Patriarchis, atque eos in cognoscenda hac causa sive socios, sive adjutores esse voluerunt. Venerunt acciti Moscuam, et mercede conducti ac beneficiis ornati sententiam dixerunt, et quanquam dubitare possis, an senserint, quod statue-runt, tamen cognitum est, valuisse potentiam inimicorum, nee profecisse consilio, neque rationibus Nikonem.