Категории
Самые читаемые
💎Читать книги // БЕСПЛАТНО // 📱Online » Научные и научно-популярные книги » История » Иностранные известия о восстании Степана Разина - А. Маньков

Читаем без скачивания Иностранные известия о восстании Степана Разина - А. Маньков

Читать онлайн Иностранные известия о восстании Степана Разина - А. Маньков

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 5 6 7 8 9 10 11 12 13 ... 48
Перейти на страницу:

12. Dum haec fiebant, et sine jure, sine legibus, sine judiciis, ac sine fide apud Cosacos omnia agebantur, nondum conquievit Ratzinus, homo sive natura, sive more suae gentis ferox, et animos jam turn licentia deteriores factos multo vehementius commovit, cum injuriam supremo Moschorum sacerdoti illatam exaggeraret, non quod sentiret recte de sacris, et pietatis exemplum daret, sed quo speciosum destinatis titulum praeferret, et in vindicanda republica, quasi jam afflicta et paene oppressa, omne suum studium positum esse ostenderet. Sub id tempus erat summo inter sacerdotes loco Nikon (k) autoritate et prudentia, quantam Moschorum ingenia capiunt, egregius, atque ad omnia quae agenda erant, animo et con-silio p^ratus, ac magno Duci ita cams, ut nemo facile existimaret, eum in discrimen dignitatis venturum esse: sed quum in id tempus incidisset, quo contra criminationes cauto esse non licebat, nomen ejus de flagitiis quibnsdam delatum est, atque his rebus factum ut mox de dignitatis fortunarumque amissione periclitaretur, et tandem loco moveretur. Illud vero Ratzino dominatum molienti commodum evenit, quod ea judicii severitate magnus dux animos plebis a se avertisset, et minime fidelis consilii auctores secutus fuisset. Nam qui rem eo perduxerant, ut commutaretur fortuna Patriarchae, omnes inimici ejus fuerant, et nil prius in votis ha-buerant, quam ut dignitate sua privaretur, cum prorsus ferre non possent, ut ejus apud imperatorem praecipua ac summa autoritas esset. Propterea ne quid iniquefecisse viderentur, omnem rem exposuerunt Antiocheno et Alexandrine Patriarchis, atque eos in cognoscenda hac causa sive socios, sive adjutores esse voluerunt. Venerunt acciti Moscuam, et mercede conducti ac beneficiis ornati sententiam dixerunt, et quanquam dubitare possis, an senserint, quod statue-runt, tamen cognitum est, valuisse potentiam inimicorum, nee profecisse consilio, neque rationibus Nikonem.

k. Iste Patriarcha non modo habebat sanctimoniae opinionem, sed etiam operam atque auctoritatem suam ad amplificationem boni publici et patrocinium populi conferebat; id vero in malam partem acceperunt Bojari, ac in eo omne studium posuerunt, ut Nikon ex sua sede et statu dimoveretur, quod facile consecuti sunt iniquis delationibus et Tzarem in suam sententiam adduxerunt. Id vero laetum Ratzino accidit, metuenti fortunam, et quaerenti accessionem virium societate eorum, qui injuriam istam Patriarchae'illatam aver-sabantur, et hac spe ultionis^oblata, non censebant ignoscendum esse Bojaris, qui privata odia in reipublicae exitium verterent, atque audendo tarn potentes essent, ut neque jus, nee innocentiam Patriarchae respicerent. Eo spectat, quod reperi In commentarils manuscriptis Viri cujusdam non indocti, nee indiligentis: «Sciebat, inquit, Ratzinus vindictam injuriae in patriarcham admissae, et fictam ejus restitutionem populo gratissimam fore, quod praeter meritum jst praegravante Bojarorum invidid de gradujsuae dignitatis dejectus esset. Quamobrem in Volga amne navem habuit, qua pictd Patriarchae quasi praesentis imagine, credi volebat Patriarcham vehi, qui tamen monas-teriojnclusus procul erat, nee iste rumor Patriarchae nisi ad arctiorem. custodiam proficiebat». Nempe, ut ex eventu fides est, simplicem et omnis prudentiae rudem Patriarcham optabant, et dimoto Nikone obtinebant, surrogate in ejus locum Josepho, viro non equidem malo, sed simplici et parum intelligente. Habebant tamen Bojari, quod in Nikone reprehenderent, partim quod civili administration! se nimis immiscuisset, partim quod quaedam perperam in religionem Graecam invehere conatus fuisset: nam de ambitione, quam arguebant, et id genus aliis, nunc pluribus monere non vacat: tantum addo, annum, quo talis invidia Patriarcham depressit, fuisse, MDCLXVI.

13. Ad haec spem fiduciamque Ratzino addidit, quod fato, an forte, nova Tzar invidia oneraretur. Fuit ei filius cognomento Alexeius Alexeides, septendecim annorum adolescens, idemque singulari comitate, quae virtus quanto gratior est in vulgus, tanto majorem ei amorem conciliabat. Quern cum verum ac legitimum suecessorem destinasset pater, et publice anno MDGLXV1I conspiciendum exhibuisset, festae omnium gratulationes plaususque audiebantur: verum breve hoc gaudium fuit et sicut patri justum dolorem attulit, ita Ratzino atque conjuratis opportune animos fecit, ut qui pro vero affirmarent, nondum decessisse Tzaris filium, sed effugisse insidias in caput ejus comparatas, et salvum apud se atque incolumem esse. Inde rumor spargebatur, Bojaros, erga quos implacabile odium erat, omnem potestatem ad se trahere conatos, песет Tzarevvitzii (ita Imperatoris filium appellant) animo agitasse, atque more suo et quia per fraudem jus esse putent, rempublicam conturbasse: quod pati non possint, nisi socordia torpescant, et Imperii plane obliviscantur. Itaque Ratzinus de salute omnium agi praefatus, tutelam atque patrocinium praestiturum se recipit, et Catilinam imitatus, vindictae avidos recusantesque obedire Bojaris cohortatur, venirent ad se vindicaturi tantum nefas, ut qui scirent, hanc esse viam ad emendandum. corruptissimi imperii statum, ac restituendum verum ejus haeredem.

l. Ex sermonibus hominum minime leviuni cognovi, Ratzinum clam, et ne agnosceretur, mutato habitu intrasse Moscuam, et hinc misisse nuntios, qui explorarent Russorum animos, et praetextu recuperandae libertatis, atque profligandi Bojarorum dominatus, ad moliendum res novas solicitarent. Libet hie suis quaeque temporibus reddere, et quomodo haec omnia inter se cohaerent, ipso opere conjungere. A. MDCLXVI Bojari iniquo in Nikonem animo fuerunt et ut dignitatem honoremque amitteret effecerunt. Inde anno MDCLXVII Stephanus Ratzinus praeparatos rebellioni animos, соmmovit et tyrannidis viam ingressurus, odium tyrannidis flagitiosissimo conatui suo obtendit, ratus occasione, dum affulgeret, utendum esse. A. MDGLXX, XVII Januar. Tzaris filius, quein A. MDCLXVII pater successorem declaraverat, vivis exemptus est, quod Ratzinus Bojaris crimini dedit, et ut omnia ipsorum facta in: invidiam vocaret, mortis hujus causam nequissime iis imputavit, speciose locutus, ne pessime facere videretur, cum ulciscendi Alexeidis animum prae se ferret, atque ad se invitaret alliceretque; pessimum quemque, et de industria aggregaret sibi similes, quo eos de republica tolleret, quibus salvis non posset consequi dominatum.

14 — 15. Nee conatu hoc destitit Ratzinus, sed dominatum, quern ab injuria inceperat, maleficio munire studuit, atque eo consilio magnis itineribus ad Volgam fluvium, veteribus Rha dictum, cum conjuratis suis contendit. Primum Tyranni facinus A. MDCLXVII fuit direptio navium, quae variis mercibus onustae secundo amne devehebantur; qua praeda audacior factus, urbem Jayk oppugnavit, atque auxilio destitutam facile ad deditionem compulit; inde rebus ad longiorem profectionem comparatis, exercitum transduxit usque ad mare Caspium, et per vim omnia tentavit, mox regressus, ad Volgam rediit, et quo fortunas Russorum belli more consumeret, oppida et vicos, praesertim quibus ex piscatu utilitas est, exussit. Mox veluti furore impulsus, ad extremes Russici imperii fines processit, oppidum Terki Persiae finitimum occupaturus, ut intelligi eo exemplo posset, Razinum pertinaci animo Tzaris gratiam repudiosse, neque uni provinciae, sed omnibus Russiae ditionibus bellum intulisse. Hand dubie enim constitutum habebat, nil usquam relinquere, quod sibi, praesertim a tergo, nocere, et quoquomodo esse impedimento posset; id cogitanti, et dominatum ad extremas Russiae oras proferre cupienti, praeter spem accidit, quod oppidum Terki cursum victoriarum ipsius moraretur, ac se contra vim atque injuriam animose et fortiter defenderet. Igitur ira incensus ex eo loco deduxit exercitum, prius autem, quam id faceret, circumjecta oppida et vicos vastavit, plerosque etiam Persas, qui ultimas Russorum re-giones accolunt, per fidem asportandarum mercium et convehendae annonae circumventos, nulla injuria accepta, oppressit. Ea caede patrata, ad agrum Mediae proximum pervenit, et nemine prohibente vastandi saeviendique potestatem militibus fecit, usque dum Russi et Persae contractis, undecunque poterant, auxiliis, in ejus conspectum venirent, praelium commissuri, si fortinae se permittere, ac vim sustinere voluisset. Sed quae barbari erat calliditas, pro tempore et pro re consilium capiebat, atque se opportune recipiebat, occupatis maris Caspii insulis, quo copias in tuto collocaret, ac praecaveret, ne quid accideret triste sibi, atque viribus suis diffisus, admissorum veniam a Tzare petiit, et postquam fidem obsequii jurejurando astrinxerat, impunitatem assecutus, postea illecebram atque incitanientum majoris audaciae habuit, et pluribus vitiis ac sceleribus se contaminavit, quod fictae atque simulatae emendationis indicium Tzari, qui opinione celerius publici criminis gratiam fecerat, justas poenitendi post causas dedit. Nam cum ea, quae volebat, impetrasset Ratzinus, Astrachanum se contulit; ibi, ut militaris officii peritus erat, censu habito, militibus longo itinere languentibus ternpus ad curanda corpora concessit, et quia perspexerat, crudelitate ab se alienates esse plurimorum animos, liberalitate, quam barbari quoque adamant, mutare studuit, et trahere in suas partes. Quocirca nummos in vulgus sparsit, ratus, ex usu suo id fore, quatenus Tzari invidiam faceret, et his rebus intestiria dissidia fovendo, mi-lites praesidiarios Tzaris contra Praefectos suos concitaret.

* Cum supra Stephanum Ratzinum Russiae Catilinam diximus, turn in Germania prope simile aliquid reperimus, ut documento est Guilielmus Grumbachius, qui superior! seculo tantos sibi spiritus atque tantam arrogantiam sumsit, ut non modo Saxoniae, sed etiam toti Germaniae periculum crearet, jamque palam imperatoris et imperii reverentiam exueret, exitium patriae veluti Catilina, moliturus, nisi jussu Caesaris, ductuque Augusti et consensu Johannis Guilielmi, piorum atque constantium Principum captus, meritas poenas dedisset. Eo vid. historica descriptio susceptae a Caesarea majestate executionis et necessaria ac vera responsio, anno 1567 et 1568 editae, quarum ilia quoque extat apud Simonem Schardium Tom 4, p. 34 seqq.

16. Cum horum et talium malorum causa fuisset, reversus ad Tanaim, ita exarsit, ut sibi non temperaret, quin saeviret in honestos innocentesque homines, ac templa, et quaecunque Deo data dicataque fuerant, diriperet ac violaret, praeterea sacerdotes e possessionibus suis ejiceret, et nil tarn tetrum esset ac terribile, quod non putaret licere suae crudelitati, cui nee integerrimus quisque subductus est, nee melior causa sacerdotum fuit, reliqui aut poenis, aut morte mulctati sunt, si tyranni imperata facere recusassent.

17. Tandem refecto exercitu, hanc Tzaris sui clementiae ac mansuetudini gratiam retulit, ut magno impetu eum oppugnaret, et collecta manu loca ad Volgam sita invaderet; cum vero copiae ad re-sistendum comparatae appropinquassent, summa celeritate urbem Zarizam adortus, dolo occupavit, et disjectis, quae contra eum missae erant, cohortibus, tribunum et plerosque captivos immani supplicio affecit. Ita nemine contra consistere auso, exercitum ad alias urbes admovit, et expugnata Tzornojara, praefectum atque multos milites ad custodiendum oppidum relictos crudelissime interfecit, rebusque ex sententia firmatis non vanam potiundi Astrachani spem animo concepit. Ea urbs quondam apud Tataros caput rerum, ac sedes atque domicilium Scythicae potentiae fuit, cujus praefectus, cum milites pecunia corruptos in officio continere non posset, hunc annum deditione urbis foedum fecit, et quanquam strenue pugnando honeste occumbere potuisset, tamen conspiratione praesidiariorum militum territus, venit in potestatem Razini, qui sacris operantem comprehendit, ac de eo, non tanquam de hoste, sed tanquam de in-fami homine statuit, ut ex turris fastigio praecipitaretur.[55] Nec id saevitiae explendae satis erat, sed duos quoque ejus filios, veluti scelestos homines, mulctavit, et nulla neque aetatis, neque dignitatis ratione habita, mandavit, ut in omnium conspectu uterque a terra abrepti, ex pedibus suspenderentur; ne tamen eo poenae genere perirent, alterum exquisitissimo supplicio excruciatum necavit, alte-rum fustibus iminanissime verberavit, ut quasi exanimatus jaceret, et vix vivus Metropolitae traderetur.

18. Sed ita fortuna perfidi hominis ingenium corrupit, ut se durum atque inexorabilem praeberet, et egestis ex Astrachanensi urbe thesauris, ac direptis mercatorum civiumque fortunis, majori animo bellum capesseret. Nam et tune commeatus ipsi abunde suppetebat, et magna multitudo militum, quos nec timidos, neque ignavos collegerat, fiduciam faciebat; disciplina autem adeo in castris ejus obsoleverat, ut milites neque caedibus, nec stupris abstinerent, et onmia libidine atque audacia polluentes, foedis initiis multo foedissimum exitum significarent.

19. Nec cunctatus est Razinus, ut qui rebus suis festinatione consultum cuperet, et omni ope atque consilio niteretur, ut potentiam suam quam latissime propagaret. Itaque maturavit expeditionem et Zarizam reversus, primum duo navigia comparavit, et multa de se atque innocentia Tzarici haeredis, et bona causa Patriarchae locutus, hunc, sicuti antea commemoravi, dolum adhibuit, ut persuaderet, eos ab se in fidem acceptos, ac navibus, quas omnes viderent, impositos, atque contra Bojarorum injuries defenses vehi. Quibus rebus socios adjutoresque suos confirmavit, quo in eadem erga se voluntate permanerent; ceteros ad tale quid conjunctis animis audendum incitavit, obtestatus, ne signa relinquerent, qui signa sua secuti essent.

* Cum scenam hanc adornaret ductor perduellium Ratzinus, alteri navi rubrum aplustre habenti Tzaris, quern comminiscebatur, filium, alteri, quam nigrum sericum distinguebat, Patriarcham, qui fingebatur imposuit; ille rubro holoserico splendens originem duxit ex familia Petigorski Cyrcassorum Principum, quern injusto bello oppressum captumque, et omni potestate atque dignitate exutum, impio simulacro adhibuit: de Nikone non est, ut quid addamus.

20. Hoc vero demum futuri motus maxime terribilis classicum erat, rebus quippe jam in eum locum deductis, ut tumultus, cujus componendi ratio non apparebat, vel Tzaris, vel Razini exitio terminaretur. Qua conditione cum esset Ratzinus, ita nil honestum sperabat, ut quoque nil turpe desperaret, neque jure, sed impetu fretus, causam, quam minime honestam tuebatur, artibus nihilo melioribus perficiendam sibi esse duceret. Itaque Tzeremissorum Morduinorumque Tartarorum regiones longe atque late pervagatus, magnam turbam sibi adjunxit, ac terras gentesque nomini suo obnoxias reddidit. Sub hoc tempus afflicta Tzaricarum copiarum fortuna fuit, alii enim caesi, alii dilapsi sunt; nonnulliin castra perduellium transierunt. Perditis prope rebus in tempore adfuit Dux Baraetinsky, qui dissipatis conjuratorum cohortibus, ita repressit Razinum, ut ex acie saucius efferretur, nee multo post ob irritam urbis Symbirsky oppugnationem valde perturbaretur, cujus defensionem susceperat Johannes Bogdanowitz, vir strenuus, et nulla conditione adduci se passus ad dedendam urbem. Quod discrimen cum adiisset Razinus, paulo recedens, spatium suis colligendi dedit, et quia de summa rerum agebatur, eo laboravit, ut, quod instruct! acie consequi non poterat, per offensiones civium atque dissidia intestina effectum daret, et postquam ubique solitudinem fecerat, ad Im-perium Tzaricum, cui inhiabat, callide aditum communiret.

21. Dum haec cum multa solicitudine tyrannus cogitabat, hinc inde dimisit conductos exploratores, qui quae agerentur Moscuae, remmciarent, praeterea delegit perditissimos homines, qui ignoti terras Russicas obirent, tectis ignem, ubi possent, injecturi, cum ut inopia omnium rerum Tzarem in extremum periculum adduceret, turn ut hoc novae seditionis alimentum esset. Nusquam tune magis, quam Moscuae, trepidatum est, praecipue aula gravis metus causas habuit, ut quae tot damna data, et excitatos passim motus secreta aestimatione pensaret. Vix profecto credet posteritas, unum hominem tarn exiguo tempore tot provincias occupasse, totque regiones vastasse, ut ducentorum atque sexaginta milliarium Germanicorum spatio omnia conturbarentur.

1 ... 5 6 7 8 9 10 11 12 13 ... 48
Перейти на страницу:
На этой странице вы можете бесплатно скачать Иностранные известия о восстании Степана Разина - А. Маньков торрент бесплатно.
Комментарии